HISTORIA LIBRI DANIELIS

CAPUT X: Visio octava

#Dan. IX#Dan. X#Psal. XLIV#Joan. XIX#Joan. VII#Psal. XLIV#Levit. XX

Sequitur octava visio Danielis. In anno primo Darii filii Assueri, qui et Astyages dictus est, qui subjugavit sibi regnum Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris Jeremiae, ut complerentur, id est ad completionem appropinquarent, desolationis Jerusalem anni septuaginta, et oravi Dominum in jejuniis, et sacco et cinere, dicens: Justus es, Domine, peccavimus, iniquitatem fecimus, et adduxisti eam super nos. Avertatur, obsecro, ira tua a civitate tua Jerusalem, et a monte sancto tuo. Ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est. Exaudi, Domine, placare, Domine, attende; et fac, ne moreris. Adhuc me loquente, ecce vir Gabriel tetigit me in tempore sacrificii vespertini, et ait: Ab exordio precum tuarum egressa est liberationis sententia a Deo. Ego autem veni, ut indicarem tibi eam, et etiam quaedam alia, quia vir desideriorum es tu. Tu ergo animadverte visionem, et sermonem intellige. Tunc aperuit ei liberationem spiritualem futuram per Christum, forsan imminentem, pro qua orabat; differt, quia post dicet de ea exauditum, ibi. Noli metuere. Addidit etiam de destructione per Romanos: Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem tuam sanctam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetiae, et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem; usque ad Christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt. His verbis Christi incarnationem designat angelus, qui legem, prophetias implevit, peccata tulit, et justitiam adduxit, et unctus est oleo laetitiae prae consortibus suis. Et proposuit hebdomadas, non dierum, sed annorum, ut septem anni sint hebdomada una. Abbreviatas vero dixit, ut intelligamus annos lunares, qui breviores sunt solaribus undecim diebus. Septuaginta ergo hebdomades annorum solarium faciunt annos quadringentos septuaginta quinque, lunarium vero annorum, faciunt annos quadringentos nonaginta. Est ergo sensus, quod ab exitu sermonis, ut reaedificetur Jerusalem, usque ad ducem Christum fluxerunt anni lunares quadringenti nonaginta. Coepit ergo Beda numerare a vigesimo anno regni Artaxerxis, in quo Nehemias, pincerna ejus, impetravit ab eo ut restituerentur muri Jerusalem, et restituit eos in multa angustia. Ab illa, inquam, licentia a rege accepta usque ad Christi passionem, fluxerunt anni lunares quadringenti nonaginta: et hanc summam annorum computat secundum annos regum, qui descenderunt, usque ad decimum octavum annum imperii Tiberii Caesaris. Et statim modicum interseruit Daniel, et reaedificabitur platea et muri in angustia temporum propter timorem. De septuaginta vero hebdomadibus annorum separavit Daniel ultimam dicens: Confirmabit autem pactum multis hebdomada una. Quod intelligendum est de tribus annis, et dimidio, quibus praedicavit Christus, et quod patribus promiserat confirmavit. Nam jam tres anni et dimidius hujus hebdomadis novissimae praeterierant, quando baptizatus est Dominus, et in dimidio ejusdem hebdomadis residuo circa finem, deficiet hostia et sacrificium, id est veniente veritate cessabunt umbrae, et in templo erit abominatio desolationis, id est abominanda et desolanda erunt sacrificia post mortem Christi, et usque ad finem mundi durabit haec desolatio. Supra vero in littera posuit Daniel tempus mortis Christi, dicens: Et post hebdomades sexaginta duas, subaudi, et septem, et novissimam, quam in duas partes divisimus, occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est, dixerunt enim: Non habemus regem nisi Caesarem. Et alibi: Hunc nescimus unde sit. Quod vero sequitur: Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus, ad septuaginta hebdomades non pertinet. Sed prophetato tempore adventus Christi et mortis, prophetavit quid venturum erat populo, qui noluit eum recipere, dicens: Et dissipabit civitatem et sanctuarium, populus scilicet Romanus, cum duce suo venturo, et finis ejus erit vastitas, et post finem belli statuta a Deo in aeternum desolatio. Et nota quod ex duobus quae hic leguntur, scilicet ungetur Sanctus sanctorum, et deficiet hostia, sumitur illud quod solet dici Judaeis: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessavit unctio vestra. Africanus huic enumerationi Bedae consonat in principio, sed in fine differt. Non enim extendit septuaginta hebdomades, nisi usque ad decimum quintum annum Tiberii, in quo baptizatus est Christus. Tertullianus vero inchoat numerare hebdomadas illas a primo anno Darii, in quo egressus est sermo a Domino ad Danielem per angelum, ut iterum reaedificarentur muri Jerusalem. Et extendit eas usque ad captivitatem factam per Romanos. Et tunc pertinet ad septuaginta hebdomades; quod dictum est, quia civitatem, et sanctuarium dissipavit populus cum duce venturo. Hebraei sic exponunt: Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum. Quasi dicat: O Daniel, scito ab hac die, qua nunc tibi loquor. Erat autem annus primus Darii, qui occidit Baltassar, et regnum Chaldaeorum in Persas Medosque transtulit, usque ad septuagesimum annum hebdomadarum, id est usque ad annos quadringentos nonaginta. Haec populo tuo per partes accident: primum propitiabitur tibi Deus sicut precaris, et delebitur peccatum, et finem accipiet praevaricatio. Nunc enim, urbe et templo destructis, in luctu est populus, sed in brevi restaurabitur, et non solum in his septuaginta hebdomadibus haec fient, sed nascetur Christus justitia sempiterna, et signabitur visio, et prophetes, ut propheta non inveniatur in Israel, et ungatur Sanctus sanctorum, de quo dicitur in Psalmo: Propterea unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis, qui dicit: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Scito ergo quoniam ab hac die quam nunc tibi loquor et Dei sermonem promitto, quod revertatur populus, et Jerusalem instauretur. Usque ad Christum et desolationem templi, hebdomades numerentur sexaginta duae, et aliae septem in quibus, juxta ordinem suum, duae res fient, de quibus ante dixi, quod revertatur populus, et reaedificetur platea a Nehemia et Esdra. In fine ergo hebdomadarum complebitur Dei sententia in angustia temporum, quando rursus destruetur templum, et capietur civitas. Nam post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui negaturus est eum; sive, ut quidam Hebraei dicunt, non erit ejus imperium, quod putabat se recepturum. Et quid dico de Christo occidendo et negaturo populo, penitus deserendo, cum et civitatem et sanctuarium dissipaturus sit populus Romanus cum duce venturo, id est Vespasiano. Quo mortuo, transactis septem hebdomadibus, id est annis quadraginta novem, Aelius Adrianus, a quo postea de ruinis Jerusalem urbs Aelia condita est, rebellantes Judaeos, Rufo magistro exercitus pugnante, superavit, et tunc defecit hostia et sacrificium, et usque ad consummationem mundi continuabitur desolatio. Non vos moveat, inquiunt Hebraei, si prius numerantur septem hebdomades, et postea sexaginta duae et rursus in duas partes dividatur una. Est enim hoc idioma Hebraei sermonis, et antiquae latinitatis, ut ante numerum minorem supputent, post majorem; verbi gratia, nos juxta proprietatem linguae nostrae dicimus: Vixit Abraham centum septuaginta quinque annis; ille econtrario, vixit Abraham quinque septuaginta centum annis. Non igitur ut legitur, ita adimpletur, sed ut totum pariter supputatur, ita finem accepit. Nec ignorandum quosdam illorum dixisse, quod una hebdomada de qua dicitur: Confirmabit pactum multis hebdomada una, dividatur in Vespasianum et Adrianum, ut, juxta historiam Josephi, Vespasianus et Titus tribus annis et sex mensibus pacem cum Judaeis fecerunt, tres autem annis, et sex menses sub Adriano, computentur, quando Jerusalem omnino subversa est, et Judaei catervatim caesi, ita ut Judaeae quoque finibus propellerentur. Haec aiunt Hebraei, non magnopere curantes, a primo anno Darii regis Persarum, usque ad extremam eversionem Jerusalem, quae sub Adriano accidit, computari olympiades centum septuaginta duas, hoc est annos sexcentos nonaginta sex, qui faciunt hebdomadas Hebraicas nonaginta novem et annos tres, quando Corbas dux Hebraeorum est oppressus, et Jerusalem usque ad solum diruta est.